Content Placeholder

This is a placeholder – the content for this page hasn’t been written yet.

Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam, et me seu naturalis sollicitudo seu fides sedula non ad diligentiam modo uerum ad amorem quoque commissae rei instigent sitque nunc mihi ab Nerua Augusto, nescio diligentiore an amantiore rei publicae imperatore, aquarum iniunctum officium ad usum, tum ad salubritatem atque etiam securitatem urbis pertinens, administratum per principes semper ciuitatis nostrae uiros, primum ac potissimum existimo, sicut in ceteris negotiis institueram, nosse quod suscepi.

Neque enim ullum omnis actus certius fundamentum crediderim, aut aliter quae facienda quaeque uitanda sint posse decerni, aliudue tam indecorum tolerabili uiro, quam delegatum officium ex adiutorum agere praeceptis, quod fieri necesse est, quotiens imperitia praepositi ad illorum decurrit usum; quorum etsi necessariae partes sunt ad ministerium, tamen ut manus quaedam et instrumentum agentis. Lacuna quapropter ea quae ad uniuersam rem pertinentia contrahere potui, more iam per multa mihi officia seruato in ordinem et uelut corpus diducta in hunc commentarium contuli, quem pro formula administrationis respicere possem. In aliis autem libris, quos post experimenta et usum composui, succedentium res acta est; huius commentarii pertinebit fortassis et ad successorem utilitas, sed cum inter initia administrationis meae scriptus sit, in primis ad meam institutionem regulamque proficiet.

Ac ne quid ad totius rei pertinens notitiam praetermisisse uidear, nomina primum aquarum, quae in urbem Romam influunt, ponam; tum per quos quaeque earum et quibus consulibus, quoto post urbem conditam anno perducta sit; dein quibus ex locis et a quoto miliario capta sit ac quantum subterraneo riuo, quantum substructione, quantum opere arcuato; post altitudinem cuiusque modulorumque erogationes ab illis factae sint, quantum extra urbem, quantum intra urbem unicuique regioni pro suo modo unaquaeque aquarum seruiat; quot castella publica sint, et ex eis quantum publicis operibus, quantum muneribus — ita enim cultiores appellant — quantum lacibus, quantum nomine Caesaris, quantum priuatorum usibus beneficio principis detur; quod ius ducendarum tuendarumque sit earum, quae id sanciant poenae lege, senatus consultis, mandatis principum inrogatae.

Latin text from: http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Frontinus/De_Aquis/text*.html

Author: Michael Eustace

Published: 1 Jan 1970

Last Edit: 1 Jan 1970